[79] EPISTOLA LXXIX.

HENRICUS GELDORPIUS

IOANNI TIARA, I.C.

Leoardiam.

S. P.

Bruxella nondum quidquam responsum; & puto haerere in itinere literas, adeo fidi homines agunt meum negotium. Cura sciam quae sit surrogatio facta Gratingano. Dolui hominis magnifici & generosi mortem: faxint Superi, ut melior etiam succedat. Gratum fuit quod de Procuratore scribis. Itane nostrum nomen celebrat SICKINGA. Etiam hoc inter haereseos capita asscriberet, si adesset Hippolytus. Ipse IULIUS semper in me benevolus fuit; & ni fuisset atque obtemperasset illi abrogato nebuloni, poterat perdidisse. Imo ante annum cum deferret meam praesentiam in senatum LaValla. Admoneret nos Rosselus. Cursitaret frater Eminga. Ambularent in foro & ad posticum tum lictores. An non perieram, nisi etiam tunc contra Praesidis atque illius Iudae, qui me data, dextera salutaverat ambulantem, expectationem, IULIUS renuntiasset informationi? Ipse scio nihil esse in testimoniis, quod sufficiat ad justam actionem, tamen non ita omnino nihil est, quin si iniquus ad interpretationem fuisset animus, tunc ductus fuisset GELDORPIUS. Sed expectat istiusmodi carnifices merces & gloria ipsorum. D. SICKINGANUS, precor, ex te intelligat, me quam plurimi facere ipsius fidem & benevolentiam. Etiam Orosius homo generosus & in me omnino benignissimus est. * **. DEO immortali, clementissimo Patri gratias habeo aeternas, quod in despecto exilio, in infami reatu, in solitudine, me ita bearit sua liberalitate jam sextum annum sine stipendiis, ut non necesse fuerit a dignitate vitae recedere, quin abunde fuerit, quod communicaretur etiam egenis & errantibus, impenderetur invisentibus amicis. Utinam vero esset in quo praegnantem aliquam operam possemus tibi tuorumque benificiis collocare. Nam ut mercede satisfaciamus nostro officio erga vestros, quid aliud est quam nostrum potius ornamentum? Sed quando ea estis beatitudine, ut nostro conatu crescere non possitis, agite, in ea •αυταρκεια• consenescite; nos vero animum geremus semper memorem, &, si non contingat hinc extricari, libenter consumentem se vobis ac vestris. Spero tamen brevi fore, ut propius conjungamur. Tu si forte Bruxellenses petant aliquod testimonium a Curia Frisiae, sis obsecro apud IULIUM intentus. Quod ad Nitzenum attinet, miror, cur ille decrepitus Charon voluerit, ea malignitate malam apud me inire gratiam, irritasque ad nocendum expromere vires. Equidem aliud speraveram, quod ipse etiam in Hollandia prae se tulit; nunc si quaerat honestam aliquam vitas suae catastrophen, ne metuat defore, qui applaudat. Sed fortasse ad eum modum a quo hactenus applauditur Neronibus, Liciniis, & Maxentiis. Saluta Socrum, Uxorem, Fratrem, & maxime Sickinganum, ut spero deditissimum nostri. Duisburgi. X. Aug. MDLXIII.